Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

LIBER I. CAP. 1. 
explicat: quam necesse est studiosius novisse, quod 
habet multas et varias naturales quaestiones, ut etiam 
in aquarum ductionibus: in cursibus enim et circui¬ 
tionibus et librata planitie expressionibus spiritus na¬ 
turales aliter atque aliter fiunt, quorum offensionibus 
mederi nemo poterit, nisi qui ex philosophia princi¬ 
pia rerum naturae noverit. Item qui Ctesibii aut Ar¬ 
chimedis libros et ceterorum, qui eiusdem generis 
praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit, 
nisi his rebus a philosophis fuerit institutus. 8. Mu¬ 
sicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et 
mathematicam notam habeat: praeterea balistarum. 
catapultarum, scorpionum temperaturas possit recte 
facere. In capitulis enim dextra au sinistra sunt fo¬ 
ramina hemitoniorum, per quae tenduntur ergatis aut 
suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non prae¬ 
cluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis 
aures certos et aequales fecerint. Brachia enim, 
quae in eas tensiones includuntur, cum extenduntur, 
aequaliter et pariter utraque plagam emittère de¬ 
bent. Quod si non homotona fuerint, impedient di¬ 
rectam telorum missionem. 9. Item in theatris vasa 
aerea, quae Graeci a vocant, in cellis sub gradi¬ 
bus collocantur, et mathematica ratione sonituum 
discrimina ad symphonias musicas sive concentus 
componuntur divisa circinatione in diatessaron et 
diapente et diapason; uti vox scenici sonitus conve¬ 
niens in dispositionibus, tactu cum offenderit, aucta 
cum incremento, clarior et suavior ad spectatorum 
perveniat aures. Hydraulicas quoque machinas et 
cetera, quae sunt similia his organis, sine musicis 
rationibus efficere nemo poterit. 10. Disciplinam 
vero Medicinae novisse oportet, propter inclinatio¬ 
nes coeli, quae Graeci climata dicunt, et aëres loco¬ 
rum, qui sunt salubres aut pestilentes, aquarumque 
usus. Sine his enim rationibus nulla salubris habi¬ 
tatio fieri potest. Iura quoque nota habeat oportet
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer