105
LIBER V. CAP. VI.
tes; secundum ea loca versurae sunt procurrentes,
quae efficiunt una a foro altera a peregre aditus in
scenam. [Sequitur vulgo Caput VIII. de tribus sce¬
parum generibus et theâtris Graecorum, cuius poste¬
rior pars nunc separatim legitur.) 9. Genera autem
sunt scenarum tria: unum, quod dicitur tragicum,
alterum comicum, tertium satyricum. Horum au¬
tem ornatus sunt inter se dissimili disparique ratio¬
ne; quod tragicae deformantur columnis et fastigiis
et signis reliquisque regalibus rebus: comicae autem
aedificiorum privatorum et menianorum habent spe¬
ciem, prospectusque fenestris dispositos imitatione
communium aedificiorum rationibus: satyricae vero
ornantur arboribus, speluncis, montibus, reliquisque
agrestibus rebus in oxétodi speciem deformatis.
CAPUT VII.
(vulgo VIII. sect. 2. 3.)
De theatris Graecorum.
In Graecorum theatris non omnia iisdem rationi¬
bus sunt facienda; quod primum in ima circinatione,
ut in latino trigonorum quatuor, in eo quadratorum,
trium anguli circinationis lineam tangunt: et culus
quadrati latus est proximum scenae praeciditque
curvaturam circinationis, ea regione designatur fini¬
tio proscenii; et ab ea regione ad extreniam circina¬
tionem curvaturae parallelos linea designatur, in qua
constituitur frons scènae: per centrumque orche¬
strae proscenii e regione parallelos linea describi¬
tur, et qua secat circinationis lineas dextra ac sini¬
stra in cornibus hemicycli, centra designantur, et
circino collocato in dextra, ab intervallo sinistro
circumagatur circinatio ad proscenii dextram par¬
tem: item centro collocato in sinistro cornu, ab in¬
tervallo dextro circumagatur ad proscenii sinistram
partem. 2. Ita a tribus centris hac descriptione
ampliorem habent orchestram Graeci et scenam re¬