Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
98 
nitus finitione, deinde in alterius, etid ultro citro cre¬ 
bre faciendo inconstans apparet sensibus, uti in can¬ 
tionibus cum flectentes vocem varietatem facimus 
modulationis. Itaque intervallis ea cum versatur, 
et unde initium fecit, et ubi desiit, apparet in sono¬ 
rum patentibus finitionibus: media autem carentiain¬ 
tervallis obscurantur. 3. Generavero modulationum 
sunt tria: primum quod Graeci nominant or, 
secundum ua, tertium dérovov. Est autem Har- 
moniae modulatio ab arte concepta, et ea re cantio 
eius maxime gravem et egregiam habet auctorita¬ 
tem. Chroma subtili solertia ac crebritate modulo¬ 
rum suaviorem habet delectationem. Diatoni vero, 
quod naturalis est, facilior est intervallorum distan¬ 
tia. In his tribus generibus dissimiles sunt tetra¬ 
chordorum dispositiones, quod Harmonia tetrachor¬ 
dorum et tonos et dieses habet binas. Diesis au¬ 
tem est toni pars quarta; ita in hemitonio duae die¬ 
ses sunt collocatae. Chromati duo hemitonia in or¬ 
dine sunt incomposita; tertium trium hemitoniorum 
est intervallum. Diatoni duo sunt continuati toni; 
tertium hemitonium finit tetrachordi magnitudinem. 
Ita in tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis 
et hemitonio sunt peraequata, sed ipsa cum separa¬ 
tim uniuscuiusque generis finibus considerantur, 
dissimilem habent intervallorum désignationem. 4. 
Igitur intervalla tonorum et hemitoniorum et te¬ 
trachordorum in voce divisit natura, finivitque ter¬ 
minationes eorum mensuris intervallorum quanti¬ 
tate, modisque certis distantibus constituit qualita¬ 
tes: quibus etiam artifices, qui organa fabricant, ex 
natura constitutis utendo comparant ad concentus 
convenientes eorum perfectiones. 5. Sonitus, qui 
graece 99óyyot dicuntur, in unoquoque genere sunt 
decem et octo: e quibus octo sunt in tribus generi¬ 
bus perpetui et stantes; reliqui decem cum commu¬ 
niter modulantur, sunt vagantes. Stantes autem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer