96
DE ARCHITECTURA
sitas coëgerit in plano aut palustri loco ea constitui,
solidationes substructionesque ita erunt faciendae
quemadmodum de fundationibus aedium sacrarum
in tertio libro est scriptum. Insuper fundamenta
lapideis et marmoreis copiis gradationes ab substru¬
ctione fieri debent. 4. Praecinctiones ad altitudi¬
nes theatrorum pro rata parte faciendae videntur,
neque altiores quam quanta praecinctionis itineris
sit latitudo: si enim excelsiores fuerint, repellent et
eiicient e superiore parte vocem, nec patientur in
sedibus summis, quae supra praecinctiones, verbo¬
rum casus certa significatione ad aures pervenire.
Et ad summam ita est gubernandum, uti linea cum
ad imum gradum et ad summum extenta fuerit, omnia
cacumina graduum angulosque tangat; ita vox non
impedietur. 5. Aditus complures et spatiosos opor¬
tet disponere, nec coniunctos superiores inferiori¬
bus, sed ex omnibus locis perpetuos et directos si¬
ne inversuris faciendos; uti cum populus dimittitur
de spectaculis, ne comprimatur, sed habeat ex omni¬
bus locis exitus separatos sine impeditione. Etiam
diligenter est animadvertendum ne sit locus surdus,
sed ut in eo vox quam clarissime vagari possit. Hoc
vero fieri ita poterit, si locus electus fuerit, ubi non
impediatur resonantia. 6. Vox autem est spiritus
fluens et aëris ictu sensibilis auditui. Ea movetur
circulorum rotundationibus infinitis, uti si in stan¬
tem aquam lapide immisso nascantur innumerabiles
undarum circuli crescentes a centro quam latissime
possunt evagantes, nisi angustia loci interpellaverit
aut aliqua offensio, quae non patitur designationes
éarum undarum ad exitus pervenire. Itaque cum
interpellentur offensionibus, primae redundantes
insequentium disturbant designationes. 7. Eadem
ratione vox ictu ad circinum efficit motiones. Sed
in aqua circuli planitiae in latitudinem moventur;
vox et in latitudinem progreditur, et altitudinem