281
Neundtes Capitel.
§. 2.
finitâ lectione Projecti, experti sunt Nuntii
quam turpiter ipsis cum injuria publicae Fidei illusum -
sit, siquidem expetitam pluries libertatem
dicendi, factio Primatialis incondito clamore
strepituque impediens, ad subscribendum his
quae praepotenter, & imperiosè dictaverat, cum
jugi oppressione liberae vocis impulit: Cujus
violentiae testes sunt frequentissimae subscriptiones -
Senatorum, & Nuntiorum, quibus certae
praecautiones, quas salvas vocant, passim adnotatae -
leguntur.
Hôc modò finita Comitia Convocationis, sequebantur -
privati Conventus Palatinatuum, qui
Relationis dicuntur, eò quòd Nuntii obligentur
Fratribus referre, quae in Comitiis Generalibus
acta gestavè sunt. In his deinde Conventibus
non eodem ubique animo Acta Convocationis
audiebantur, erant quippe, qui violenta consilia
reprobarent, & quibus placerent, praesertim factioni -
Primatiali addictis, vel quibus spes utilitatum -
ex Electione Stanislai literis Primatis Reipublicae -
appromissa, vana utique arridebat. Reliquum -
temporis, quod à Convocatione ad Comitia -
Electionis supererat, impendebat Celsissimus -
Primas pro lucranda popularitate favoie
Stanislai sui, ut in quo capacitatem, authoritatem, -
& validitatem caeteris Polonis superiorem,
cum gravi injuria Gentis, se observasse fatebatur,
ac si ipsi soli datum esset videre, quod alii non
viderent, vel quòd ab arbitrio, & judicio solius
Primatis sors regnandi dependeret, nec haberet
Polonia Viros seu Nobilitate generis, seu praestantia -
Max-Planck-Institut für