296.
POMPONIA
1.. DE Musa quae in primo huius tabellae denario impressa est, nullo modo dubitari potest, quin ea sit, quae Οὐρανία a Graecis nominatur, de ea facit mentionem Cicero lib. I. de Diuinatione, & Graecus Poëta illo versu,
Οὐρανίη πόλον εὗρεν, καὶ οὐρανίων χορὸν ἄστρων: hoc est,
Vrania astrorumque chorum, coelique rotatus.
2.. Secundi denarij Musam opinor esse, quae a Graeco Poëta Ερατὼ nominatur hoc versu,
Υμνους ἀθανάτων Ερατὼ πολυτέρνιεας εὗρεν: hoc est,
Ast Erato Diuum iucundos reperit hymnos.
Eadem Elegiam inuenit, & ab Ouidio describitur, qualis in hoc denario expressa est,
Flebilis indignos Elegeia solue capillos
Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit.
3.. Tertij denarij Musa, quin ea sit quae a Graecis dicitur Εὐτέρπη dubitandum non est: quod autem tragoediam inuenerit, personam manu tenus fingitur. Eius quoque mentio exstat in Graeco Epigrammate.
Εὐτέρπη τραγικοῖο χοροῦ πολυηχέα φώνην: hoc est,
Euterpe chori tragici resonabile carmen.
4.. In quarto denario Musa signata est, quam Graeci Θάλειαν vocant, quae quod comoediam inuenerit, ipsa quoque personam altera manu gerit, altera Herculis clauam, quod huic Deo comoedia dicata sit, vt ex Aristophanis comoedia intelligitur, quae Βατράχοι inscripta est. Graecus Poëta de Thalia ita canit.
Κωμικὴν εὗρε Θάλεια βίον τὲ καὶ ἤθεα κεδνά.
Comica vita Thalia tibi est, moresque reperti.