Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VI.
56
juncti  muro  serratim  struantur,  uti  singuli  dentes  ab
muro  tantum  distent,  quanta  altitudo  futura  erit  substructionis -
  :  crassitudines  autem  habeant  déntium  structurae -
  uti  muri.  Item  in  extremis  angulis,  quum  recessum
fuerit  ab  interiore  angulo,  spatio  altitudinis  substructionis, -
  in  utramque  partem  signetur,  et  ab  his  signis
diagonios  structura  collocetur,  et  ab  ea  media,  altera
conjuncta  cum  angulo  muri.  Ita  dentes  et  diagoniae
structura  non  patientur  tota  vi  premere  murum,  sed
dissipabunt  retinendo  impetum  congestionis.
o1  onp  2
Quemadmodum  opera  sine  vitiis  oporteat  constitui,
et  uti  caveatur,  incipientibus  exposui  :  namque  de  tegulis -
  aut  tignis  aut  asseribus  immutandis  non  eadem  est
cura,  quemadmodum  de  his,  quod  ea,  quamvis  sint  vitiosa, -
  faciliter  mutantur.  Ita  quae  nec  solida  quidem  putantur -
  esse,  quibus  rationibus  hæec  poterunt  esse  firma
et  quemadmodum  instituantur,  exposui.
Quibus  autem  copiarum  generibus  oporteat  uti,  non
est  architecti  potestas  ;  ideo  quod  non  in  omnibus  locis
omnia  genera  copiarum  nascuntur,  uti  in  proximo  volumine -
  est  ex  positum.  Præterea  in  domini  est  potestate,
utrum  lateritio,  an  cæmentitio,  an  saxo  quadrato  velit
aedificare.  Itaque  omnium  operum  probationes  tripartito
considerantur,  id  est  fabrili  subtilitate,  mnagnificentia  et
dispositione.  Quuni  magnificenter  opus  persectum  aspicietur -
  a  domini  potestate,  impensa  laudabuntur  ;  quun
subtiliter,  officinatoris  probabitur  exactio;  quum  vero
venustate,  proportionibus  et  symmetriis  habuerit  auctoritatem, -
  tunc  fuerit  gloria  architecti.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer