Full text : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VI.
54
Itemque  quae  pilatim  8°  aguntur  aedificia,  et  cuneorum
divisionibus,  coagmentis  ad  centrum  respondentibus,
fornices  concluduntur,  extremae  pilae  in  his  latiores
spatio  sunt  faciundæ,  ut  vires  eæ  habentes  resistère
possint,  quum  cunei  ab  oneribus  parietum  pressi,  per
coagmenta  ad  centrum  se  prementes  extruserint  incumbas -
  81.  Itaque  si  angulares  pilae  erunt  spatiosis  magnitudinibus, -
  continendo  cuneos  firmitatem  operibus  praestabunt. -

Quum  in  his  rebus  animadversum  fuerit,  uti  ea  diligentia -
  in  his  adhibeatur,  non  minus  etiam  observandum
est,  uti  omnes  structurae  perpendiculo  respondeant
neque  habeant  in  ulla  parte  proclinationes.  Maxima  autem -
  esse  debet  cura  substructionum,  quod  in  his  infinita
vitia  solet  facere  terra  congestio  :  ea  enim  non  potest
esse  semper  uno  pondere,  quo  solet  esse  per  æstatem;
sed  hibernis  temporibus  recipiendo  ex  imbribus  aquae
multitudinem,  crescens  et  pondere  et  amplitudine  disrumpit -
  et  extrudit  structurarum  septiones.
Itaque  ut  huic  vitio  medeatur,  sic  erit  faciundum,
uti  primum  pro  amplitudine  congestionis  crassitudo
structuræ  constituatur  ;  deinde  in  frontibus  83  anterides,
sive  erismæ  84  sint,  una  struantur,  crassitudine  eadem
qua  substructio,  eæque  inter  se  distent  tanto  spatio  85
quanto  crassitudo  constituta  fuerit  substructionis.  Procurrant -
  autem  ab  imo  quantum  altitudo  substructionis
est  futura,  deinde  contrahantur  gradatim  ita,  uti
summam  habeant  prominentiam  quanta  operis  est  crassitudo. -

Præterea  introrsus  contra  terrenum,  uti  dentes  con¬
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer