VITRUVIUS. LIB. VI.
50
tine potest convenire. Graci enim a appellant
œcos, ubi convivia virilia solent esse, quod eo mulieres -
non accedunt. Item aliæe res sunt similes, uti xystus,
prothyrum, telamones et nonnulla alia ejus modi: oς
enim, Græca appellatione, est porticus ampla latitudine,
in qua athletæe per hiberna tempora exercentur. Nostri
autem hypæthras ambulationes xysta appellant, quas
Graci pasouisag dicunt. Item prothyra Græce dicuntur, -
qua sunt ante januas vestibula; nos autem appellamus -
prothyra, qua Græce dicuntur sha.
Item si qua virili figura signa mutulos aut coronas
sustinent, nostri telamones appellant ; cujus rationes,
quid ita aut quare dicantur, ex historiis non inveniuntur -
: Græci vero eos érag vocitant. Atlas enim historia -
formatur sustinens mundum, ideo quod is primum
cursum solis et luna siderumque omnium ortus et occasus, -
mundique versationum rationes rigore animi solertiaque -
curavit hominibus tradendas, eaque re a pictoribus -
et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens
mundum; filiæeque ejus Atlantides, quas nos Vergilias,
Græci autem Micidsag nominant75, cum sideribus in
mundo sunt dedicatæe.
Nec tamen ego ut mutetur consuetudo nominationum
aut sermonis, ideo hæec proposui ; sed ut ea non sint
ignota philologis, exponenda judicavi. Quibus consuetudinibus -
aedificia Italico more et Graecorum institutis
conformantur exposui, et de symmetriis singulorum generum -
proportiones perscripsi ; ergo quoniam de venustate -
decoreque ante est scriptum, nunc exponemus de