VITRUVIUS. LIB. VI.
48
et januas proprias cum dignitate porticusque peristylio¬
rum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis
ornatas, et in porticibus, quæ ad septentrionem spec¬
tant, triclinia Cyzicena et pinacothecas; ad orientem
autem bibliothecas; exedras ad occidentem; ad meri¬
diem vero spectantes œcos quadratos tam ampla magni¬
tudine, uti faciliter in eis tricliniis quatuor? stratis
ministrationum ludorumque operis ?2 locus possit esse
spatiosus.
In his œcis fiunt virilia convivia : non enim fuerat
institutum matres familiarum eorum moribus accum¬
bere. Hæc autem peristylia domus andronitides dicun¬
tur, quod in his viri sine interpellationibus mulierum
versantur. Præterea dextra ac sinistra domunculae con¬
stituuntur habentes proprias januas, triclinia et cubicula
commoda, uti hospités advenientes non in peristylia
sed in ea hospitalia recipiantur 73. Nam quum fuerunt
Græci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus
advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu
cellas, primoque die ad conam invitabant, postea mit¬
tebant pullos, ova, olera, poma reliquasque res agre¬
stes. Ideo pictores ea, qua mittebantur hospitibus
picturis imitantes xenia74 appellaverunt. Ita patres
familiarum in hospitio non videbantur esse peregre, ha¬
bentes secretam in his hospitalibus libertatem,
Inter hæc autem peristylia et hospitalia, itinera sunt,
qua mesaulæ dicuntur, quod inter duas aulas media
sunt interposita; nostri autem eas andronas appellant.
Sed hoc valde est mirandum, nec enim Græce nec La¬