506
VITRUVIUS. LIB. X.
Non enim omnia eisdem rationibus agi possunt, sed
sunt aliqua, quae exemplaribus non magnis similiter
magna facta habent effectus; alia autem exemplaria non
possunt habere, sed per se constituuntur : nonnulla
vero sunt, quae in exemplaribus videntur verisimilia,
quum autem crescere cœpérunt, dilabuntur, ut etiam
possumus hinc animadvertere. Terebratur terebra foramen -
semidigitale, digitale, sesquidigitale, si eadem
ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem; -
semipedali autem majus ne cogitandum quidem -
videtur omnino.
Sic item nonnulla quemadmodum in minimis fieri
videntur exemplaribus, non eodem modo in majoribus
fiunt. Rhodii eadem ratione decepti injuriam cum contumelia -
Diogneto fecerunt. Itaque posteaquam viderunt
hostem pertinaciter infestum, et machinationem ad capiendam -
urbem comparatam, periculum servitutis metuentes, -
et nil nisi civitatis vastitatem exspectandam
procubuerunt Diognetum rogantes, ut auxiliaretur
patriæe.
Is primo negavit se facturum ; posteaquam ingenuae
virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprécandum, -
tunc est pollicitus his legibus, ut, si eam
machinam cepisset, sua esset. His ita constitutis, qua
machina accessura erat, ea regione murum pertudit 121
et jussit omnes publice et privatim, quod quisque habuisset -
aquæ, stercoris, luti, per eam fenestram per
canales progredientes effundere ante murum. Quum ibi
magna vis aqua, luti, stercoris nocte profusa fuisset,