VITRUVIUS. LIB. X.
496
alius in alium conclusi, in altitudinem excitati pedes IX:
supra capreolos collocetur quadratum tignum, quo capreoli -
conjungantur.
Ipsi autem laterariis circa fixis contineantur, teganturque -
tabulis maxime palmeis, si non, ex cetera materia, -
quae maxime habere potest virtutem, præeter pinum
aut alnum. Hæec enim sunt fragilia et faciliter recipiunt
ignem. Circum tabulata '°7 collocentur crates ex tenuibus -
virgis creberrime textae, maximeque recentibus
percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut
paleis in aceto maceratis, circa tegatur machina tota :
ita ab his rejicientur plagae balistarum, et impetus incendiorum. -
XV. De aliis testudinibus.
Est autem et aliud genus testudinis, quod reliqua
omnia habet, quemadmodum quae supra scripta sunt,
præter capreolos; sed habet circa pluteum et pinnas ex
tabulis, et superne subgrundas proclinatas, supraque
tabulis et coriis firmiter fixis continentur: insuper vero
argilla cum capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, -
ut ignis omnino non possit ei machina nocere.
Possunt autem, si opus fuerit, ea machinae ex octo
rotis esse, si ad loci naturam ita opus fuerit temperare.
Quæ autem testudines ad fodiendum comparantur,
ôpuye Græce dicuntur%8. Cetera omnia habent, uti
supra scriptum est : frontes autem earum fiunt, quemadmodum -
anguli trigonorum, uti, a muro tela quum