VITRUVIUS. LIB. VI.
46
quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia dis¬
tribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.
VII. De Græcorum ædificiorum eorumque partium dispositione.
Atriis Græci quia non utuntur, neque ædificant, sed
ab janua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non
spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis
cellas, statimque januæ interiores finiuntur. Hic autem
locus inter duas januas Græce Gupαpsioy appellatur.
Deinde est introitus in peristylium : id peristylium in tri¬
bus partibus habet porticus ; in quarta parte, quae spec¬
tat ad meridiem, duas antas inter se spatio amplo di¬
stantes, in quibus trabes invehitur, et quantum inter
antas distat, ex eo tertia dempta spatium datur intror¬
sus. Ilic lôcus apud nonnullos , apud alios ra-
pagràg nominatur.
In his locis introrsus constituuntur œci magni, in
quibus matres familiarum cum lanificis habent sessio¬
nem. In prostadii autem dextra ac sinistra cubicula sunt
collocata, quorum unus thalamus, alterum antithala¬
mus 66 dicitur. Circum autem in porticibus triclinia
quotidiana, cubicula etiam et cellae familiaricae 67 con¬
stituuntur. Hæc pars ædificii gynæconitis appellatur 68
Conjunguntur autem his domus ampliores habentes
latiora peristylia 69, in quibus pares sunt quatuor por¬
ticus altitudinibus, aut unâ, quae ad meridiem spectat
excelsioribus columnis constituitur. Id autem peristy¬
liuin, quod unam altiorem habet porticum, Rhodiacum 7o
appellantur. Habent autem eæ domus vestibula egregia