VITRUVIUS. LIB. X.
494
Quæ sunt ab Diade de machinis scripta, quibus sint
comparationibus, exposui; nunc quemadmodum a praeceptoribus -
accepi, et utilia mihi videntur, exponam.
XIV. De testudine ad congestionem fossarum paranda.
Testudo, qua ad congestionem fossarum paratur,
eaque etiam accessus ad murum potest habere, sic erit
facienda. Basis compingatur, quae Grace dicitur -
1°4, quadrata, habens quoquoversus latera singula
pedum xxv, et transversaria quatuor : hæc autem
contineantur ab alteris duobus crassis F. s. latis s. Distent -
autem transversaria inter se circiter pede et s,
supponanturque in singulis intervallis eorum arbuscula -
105, qua Græce auo dicuntur; in quibus
versantur rotarum axes conclusi laminis ferreis : eæque
arbusculæ ita sint temperatæ, ut habeant cardines et
foramina, quo vectes trajecti versationes earum expediant, -
uti ante et post, et ad dextrum seu sinistrum
latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per
arbusculas versati progredi possint.
Collocentur autem insuper basim tigna duo in utramque -
partem projecta pedes senos; quorum circa projecturas -
figantur altera projecta duo tigna ante frontes
pedes VII, crassa et lata uti in basi sunt scripta. Insuper -
hanc compactionem 106, erigantur postes compactiles, -
præter cardines pedum Ix, crassitudine quoquoversus -
palmipédales, intervalla habentes inter se
sesquipedis. Ea concludantur superne intercardinatis
trabibus : supra trabes collocentur capreoli cardinibus