Objekt : Tome second (2)

492
VITRUVIUS.  LIB.  X.
autem  altitudo  ab  strato  ad  summum  cubita  VII.  Exibat -
  autem  in  altum  et  supra  medium  tecti  fastigium
turricula  lata  non  minus  cubita  XII,  et  supra  extollebatur -
  altitudine  IIII  tabulatorum,  in  quo  tabulato
summo  statuebantur  scorpiones  et  catapultae,  in  inferioribus -
  congerebatur  magna  aquae  multitudo  ad  exstinguendum, -
  si  qua  vis  ignis  immitteretur.  Constituebatur
autem  in  ea  arietaria  machina,  quae  Graece    99
dicitur,  in  qua  collocabatur  torus  perfectus  in  torno;  in
quo  insuper  constitutus  aries,  rudentium  ductionibus
et  reductionibus,  efficiebat  magnos  operis  effectus;
tegebatur  autem  is  coriis  crudis,  quemadmodum  turris.
De  terebra  has  explicuit  scriptis  rationes  :  ipsan
machinam  uti  testudinem  in  medio  habentem  collocatum -
  in  orthostatis  canalem  faciebat,  quemadmodum  in
catapultis  aut  balistis  fieri  solet,  longitudine  cubitorum -
  L,  altitudine  cubiti,  in  quo  constituebatur  transversa -
  sucula  *0°.  In  capite  autem  dextra  ac  sinistra  trochleæ -
  duæ,  per  quas  movebatur  quod  inerat  in  eo
canali  capite  ferrato  tignum;  sub  eo  autem  ipso  canali
inclusi  tori  *°  crebriter  celeriores  et  vehementiores
efficiebant  ejus  motus.  Supra  autem  id  tignum,  quod
inibi  erat,  arcus  agebantur  ad  canalem  crebriter,  uti
sustinerent  corium  crudum,  quo  ea  machina  erat  involuta. -

De  corace  nihil  putavit  scribendum,  quod  animadverteret -
  eam  machinam  nullam  habere  virtutem  102.  De
ascensu  103,  qua  éαoa  Græce  dicitur,  et  de  marinis
machinationibus,  quae  per  navim  aditus  habere  posse
scripsit,  tantum  pollicitum  esse  vehementer  animadverti, -
  neque  rationes  earum  eum  explicuisse.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer