188
VITRUVIUS. LIB. X.
vectibus per suculas extenduntur, donec æqualiter sonent. -
Ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis
auditionibus 9° catapultæ temperantur.
De his rebus quæ potui dixi9* ; restat mihi de oppugnatoriis -
rebus quemadmodum machinationibus et
duces victores et civitates defensa esse possint.
XIII. De oppugnatoriis rebus.
Primum ad oppugnationes aries sic inventus memoratur -
esse. Carthaginienses ad Gades oppugnandas castra -
posuerunt : quum autem castellum ante cepissent,
id demoliri sunt conati. Posteaquam non habuerunt ad
demolitionem ferramenta, sumpserunt tignum, idque
manibus sustinentes, capiteque ejus summum murum
continenter pulsantes, summos lapidum ordines dejiciebant, -
et ita gradatim ex ordine totam communitionem -
dissipaverunt.
Postea quidam faber Tyrius, nomine Pephasmenos,
hac ratione et inventione inductus, malo statuto, ex
eo alterum transversum uti trutinam suspendit, et in
reducendo et impellendo vehementibus plagis dejecit
Gaditanorum murum. Cetras autem Chalcedonius 92 de
materia primum basim subjectis rotis fecit, supraque
compegit arrectariis et jugis varas, et in his suspendit
arietem, coriisque bubulis texit, uti tutiores essent,
qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent