44
VITRUVIUS. LIB. VI.
in hieme anni sereno cœlo in ea traducuntur, matutino
boyes ad solem pabulum capiéntes, fiunt nitidiores.
Horrea, fonilia, farraria 63, pistrina extra villam facienda -
videntur, ut ab ignis periculo sint villæ tutiores.
Si quid delicatius in villa faciendum fuerit, ex symmetriis, -
qua in urbanis supra scripta sunt, constituta ita
struantur, ut sine impeditione rusticæ utilitatis ædificentur. -
Omnia ædificia ut luminosa sint, oportet curari; sed
quæ sunt ad villas, faciliora videntur esse, ideo quod
paries nullius vicini potest obstare : in urbe autem aut
communium parietum altitudines aut angustiae loci impediundo -
faciunt obscuritates. Itaque de ea re sic erit experiundum -
: ex qua parte lûmen oporteat sumere, linea tendatur -
ab altitudine parietis, qui videtur obstare ad eum
locum, cui lumen oporteat immittere; et si ab ea linea,
in altitudinem quum prospiciatur, poterit spatium puri
coeli amplum videri, in eo loco lumen erit sine impeditione.
Sin autem officiunt trabes seu limina 64 aut contignationes, -
de superioribus partibus aperiatur, et ita immittatur -
: et ad summam ita est gubernandum, ut e quibuscumque -
partibus coelum prospici poterit, per eas
fenestrarum loca relinquantur 65 : sic enim lucida erunt
aedificia. Quum autem in tricliniis ceterisque conclavibus
maximus est usus luminis, tum etiam in itineribus, clivis -
scalisque; quod in his sæpius alii aliis obviam venientes -
ferentes sarcinas solent incurrere.
Quoad potui distributiones operum nostratium, uti
sint ædificatoribus non obscurae, explicui: nunc etiam