470
VITRUVIUS. LIB. X.
pani superioris denticulos impulsu cogat præeterire, efficiet, -
ut, quum quatercenties imum versatum fuerit,
superius tympanun semel circumagatur, et denticulus,
qui est ad latus ejus fixus, unum denticulum tympani
plani producat. Quum ergo quadringentis versationibus
imi tympani semel superius versabitur, progressus esficiet -
spatia pedum millia quinque, id est passus mille.
Ex eo quot calculi deciderint, sonando singula millia
exisse monebunt. Numerus vero calculorum ex imo
collectus, summa diurni milliariorum itineris numerum
indicabit.
Navigationibus vero similiter 74.
paucis rebus commutatis, -
eadem ratione efficiuntur. Namque trajicitur
per latera parietum axis, habens extra navem prominentia -
capita, in quae includuntur rotae diametro pedum
quaternum, habentes circa frontes affixas pinnas aquam
tangentes : item medius axis in media navi habet tympanum -
cum uno denticulo exstanti extra suam rotunditatem. -
Ad eum locum collocatur loculamentum habens
inclusum in se tympanum, peraequatis dentibus quadringentis -
convenientibus denticulo tympani, quod est
in axe inclusum; præterea ad latus affixum exstantem
extra rotunditatem alterum dentem.
Unum insuper in altero loculamento cum eo confixo
inclusum tympanum planum ad eumdem modum dentatum -
collocetur, convenientibus dentibus denticulo,
qui est ad latus fixus tympano quod est in cultro collocatum, -
ita ut eos dentes, qui sunt plani tympani, singulis -
versationibus singulos dentes impellendo in orbem,
planum tympanum verset. In plano autem tympano foramina -
fiant, in quibus foraminibus collocabuntur cal¬