Volltext : Tome second (2)

466
VITRUVIUS.  LIB.  X.
verticulis  inclusi,  chalantes  in  eos  cymbala,  replent
spatia  modiolorum,  atque  ancones,  extollentes  fundos
intra  modiolos  vehementi  pulsus  crebritate,  et  obturantes -
  foramina  cymbalis  superiora,  aera,  qui  est  ibi
clausus,  pressionibus  coactum  in  fistulas  cogunt,  per
quas  in  pnigea  concurrit,  et  per  ejus  cervices  in  arcam -
  :  motione  vero  vectium  vehementiore  spiritus  frequens -
  compressus  epistomiorum  aperturis  influit,  et
replet  anima  canales.
Itaque  quum  pinnae  manibus  tactae  propellunt  et  reducunt -
  continenter  regulas,  alternis  obturando  foramina, -
  alternis  aperiundo,  ex  musicis  artibus  multiplicibus -
  modulorum  varietatibus  sonantes  excitant  voces.
Quantum  potui  niti,  ut  obscura  res  per  scripturam
dilucide  pronuntiaretur,  contendi;  sed  hæec  non  est
facilis  ratio,  neque  omnibus  expedita  ad  intelligendum
præeter  eos,  qui  in  his  generibus  habent  exercitationem.
Quod  si  qui  parum  intellexerint  e  scriptis,  quum  ipsam
rem  cognoscent,  profecto  invenient  curiose  et  subtiliter
omnia  ordinata.
IX.  Qua  ratione  rheda  vel  navi  vecti  peractum  iter  dimetiantur.
Transferatur  nunc  cogitatio  scriptura  ad  rationem
non  inutilem,  sed  summa  solertia  a  majoribus  traditam, -
  qua  in  via  rheda  sedentes,  vel  mari  navigantes,
scire  possimus,  quot  millia  numero  itineris  fecerimus.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer