464
VITRUVIUS. LIB. X.
geus 65 uti infundibulum inversum, quem subter taxilli
alti circiter digitorum ternum suppositi, librant spatium
imum ima inter labra pnigeos et arcae fundum. Supra
autem cerviculam ejus coagmentata arcula sustinet caput
machinae, quae Grace ios appellatur : in
cujus longitudine canales, si tetrachordos est, sunt
quatuor, si hexachordos, sex, si octochordos 66, octo.
Singulis autem canalibus singula epistomia 67 sunt
inclusa, manubriis ferreis collocata: quae manubria
quum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales.
Ex canalibus autem canon habet ordinata in transverso
foramina respondentia naribus, quae sunt in tabula
summa, qua tabula Græece dicitur. Inter tabulam
et canona regulae sunt interpositae, ad eumdem modum
foratæ et oleo subactæ, ut faciliter impellantur, et rursus -
introrsus reducantur, quae obturant ea foramina
pleuritidesque appellantur, quarum itus et reditus 68
alias obturat, alias aperit terebrationes.
Hæ regulæe habent ferrea choragia 69 fixa et juncta
cum pinnis, quarum pinnarum tactus motiones efficit
regularum. Continentur supra tabulam foramina, quae
ex canalibus habent egressum spiritus : regulis aliis 7o
sunt annuli agglutinati, quibus lingulae omnium includuntur -
organorum. E modiolis autem fistulae sunt continenter -
conjunctæ pnigeos cervicibus pertingentesque
ad nares, quæ sunt in arcula, in quibus asses sunt ex
torno subacti et ibi collocati, qui, quum recipit arcula
animam, spiritum non patientur obturantes foramina
rursus redire.
Ita quum vectes extolluntur, ancones deducunt fundos -
modiolorum ad imum, delphinique, qui sunt in