458
VITRUVIUS. LIB. X.
pice liquida, et exaggerantur ad id, uti longitudinis
octava pars fiat summa crassitudo. Supra eas circumdantur -
et figuntur tabulae, quae pertegant eam involutionem: -
tunc eae tabulae pice saturantur, et laminis
ferreis colligantur, ut ab aquæe vi ne dissolvantur. Capita -
tigni ferreis clavis et laminis continentur, isque
infiguntur styli ferrei; dextra autem ac sinistra cochleam -
tigna collocantur, in capitibus utraque parte habentia -
transversaria confixa. In his foramina ferrea sunt
inclusa, inque ea inducuntur styli, et ita cochlea hominibus -
calcantibus 54 facit versationes.
Erectio autem ejus ad inclinationem sic erit collocanda, -
uti, quemadmodum Pythagoricum trigonum
orthogonium describitur, sic id habeat responsum; id
est uti dividatur longitudo in partes quinque : earum
trium extollatur caput cochleae : ita erit ad perpendiculum -
ad imas nares spatium earum quatuor. Qua ratione -
autem oporteat id esse, in extremo libro ejus
forma descripta est.
Quae de materia fiunt organa, quibus rationibus perficiantur, -
quibusque rebus motus recipientia prestent
versationibus infinitas utilitates, ut esent notiora.
quam apertissime potul, perscripsi.
VII. De Clesibica machina, quae altisime extollit aquam.
Insequitur nunc de Ctesibica machina, quae in altitudinem -
aquam educit, monstrare. Ea fit ex ære 55,