12
VITRUVIUS. LIB. VI.
nariam cellam, habentem ad septentrionem lumina fe¬
nestrarum 27 ; quum enim alia parte habuerit, qua sol
calefacere possit, vinum quod erit in ea cella, confu¬
sum ab calore efficietur imbecillum.
Olearia autem ita est collocanda, ut habeat a meridie
calidisque regionibus lumen : non enim debet oleum
congelari, sed tepore caloris extenuari. Magnitudines
autem earum ad fructuum rationem et numerum dolio¬
rum sunt faciendæ ; quæ quum sint cullearia 58, per me¬
dium occupare debent pedes quaternos. Ipsum autem
torcular, si non cochleis torquetur, sed vectibus et
prelo premitur, ne minus longum pedes quadraginta
constituatur: ita enim erit vectiario spatium expeditum;
latitudo ejus ne minus pedum senum denum : nam sic
erit ad plenum opus facientibus libera versatio et
expedita. Sin autem duobus prelis loco opus fuerit,
quatuor et viginti pedes latitudini dentur,
Ovilia et caprilia ita magna sunt facienda, ut singula
pecora area ne minus pedes quaternos et semipedem,
ne plus senos possint habere. Granaria sublimata 59 et
ad septentrionem aut aquilonem spectantia disponan¬
tur : ita enim frumenta non poterunt cito concalescere.
sed afflatu refrigerata diu servantur : namque cetera
régiones procreant curculionem 6° et reliquas bestiolas
quæe frumentis solent nocere. Equilia 61 quam maxime
in villa, ubi loca calidissima fuerint, constituantur, dum
ne ad focum spectent : quum enim jumenta proxime
ignem stabulantur, horrida fiunt,
Item non sunt inutilia praesepia, quae collocantur ex¬
tra culinam 62 in aperto, contra orientem; quum enin