Full text : Tome second (2)

454
VITRUVIUS.  LIB.  X.
verti,  et  infundere  in  castellum  id  aquae  quod  extulerint. -

V.  De  rotis  aquariis  et  hydromylis.
Fiunt  etiam  in  fluminibus  rotæe  47  eisdem  rationibus
quibus  supra  scriptum  est.  Circa  earum  frontes  affiguntur -
  pinnae,  quae  quum  percutiuntur  ab  impetu  fluminis,
cogunt  progredientes  versari  rotam,  et  ita  modiolis
aquam  haurientes  et  in  summum  referentes,  sine  operarum -
  calcatura,  ipsius  fluminis  impulsu  versatae,
præstant  quod  opus  est  ad  usum.
Eadem  ratione  etiam  versantur  hydromylæe  48,  in  quibus -
  eadem  sunt  omnia,  praeterquam  quod  in  uno  capite
axis  tympanum  dentatum  est  inclusum.  Id  autem  ad
perpendiculum  collocatum  in  cultrum  versatur  cum
rota  pariter;  secundum  id  tympanum  minus,  item  dentatum, -
  planum  est  collocatum  49,  quo  continetur  axis
habens  in  summo  capite  subscudem  ferream,  qua  mola
continetur.  Ita  dentes  ejus  tympani,  quod  est  in  axe
inclusuin,  impellendo  dentes  tympani  plani,  cogunt
fieri  molarum  circinationem;  in  qua  machina  impendens
infundibulum  subministrat  molis  frumentum,  et  eadem
versatione  subigitur  farina.
VI.  De  cochlea  quae  magnam  copiam  extollit  aquae,  sed  non  tam  alte,
Est  autem  etiam  cochleae  ratio5o,  quae  magnam  vim
haurit  aquae,  sed  non  tam  alte  tollit,  quam  rota.  Ejus
autem  ratio  sic  expeditur  5t.  Tignum  sumitur,  cujus
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer