Volltext : Tome second (2)

450
VITRUVIUS.  LIB.  X.
lorum  a  medio,  breviorem  efficit,  alteram  partem  longiorem -
  :  ea  ratione,  si  per  id  centrum,  quo  loci  perductum -
  est  lorum,  utraque  capita  circumagentur,
longior  pars  ampliorem,  brevior  minorem  aget  circinationem. -

Quemadmodum  vero  minores  rotæ  duriores  et  difficiliores -
  habent  motus,  sic  phalangae  et  juga,  in  quibus
partibus  habent  minora  a  centro  ad  capita  intervalla,
premunt  duriter  colla;  qua  autem  longiora  habent  ab
eodem  centro  spatia,  levant  oneribus  extrahentes  et
ferentes.  Quum  hæec  ita  ad  centrum  porrectionibus  et
circinationibus  recipiant  motus,  tum  vero  plaustra,
rhedæ,  tympana,  rotæ,  cochleæ,  scorpiones,  balistæ,
prela,  ceteraeque  machinae,  iisdem  rationibus  per  porrectum -
  centrum  et  rotationem  circini  versatæe,  faciunt
ad  propositum  effectus.
IV.  De  organorum  ad  aquam  hauriendam  generibus.
Nunc  de  organis,  quae  ad  hauriendam  aquam  inventa -
  sunt,  quemadmodum  variis  generibus  comparentur, -
  exponam;  et  primum  dicam  de  tympano  43.  Id
autem  non  alte  tollit  aquam,  sed  exhaurit  expeditissime
multitudinem  magnam.  Fit  axis  ad  tornum  aut  circinum -
  fabricatus,  capitibus  lamina  ferratis,  habens  in
medio  circa  se  tympanum  ex  tabulis  inter  se  coagmentatis, -
  collocaturque  in  stipitibus  habentibus  in  se  sub
capite  axis  ferreas  laminas.  In  ejus  tympani  cavo  interponuntur -
  octo  tabulæ  transversæ,  tangentes  axem
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer