Metadata : Tome second (2)

446
VITRUVIUS.  LIB.  X.
nisi,  quemadmodum  supra  scriptum  est,  examinatio
vectis  longius  per  caput  deductionibus  fuerit  facta3é,
Id  autem  ex  trutinis,  quæ  statera  dicuntur,  licet
considerare  37  :  quum  enim  ansa  propius  caput,  unde
lancula  pendet,  uti  ad  centrum  est  collocata,  et  æquipondium -
  in  alteram  partem  scapi,  per  puncta  vagando
quo  longius,  aut  etiam  ad  extremum  perducitur,  paulo
et  impari  pondere  amplissimam  pensionem  parem  perficit, -
  per  scapi  librationem  examinatio  longius  a  centro
recedens.  Ita  imbecillior  æquipondii  brevitas,  majorem
viin  ponderis  momento  deducens,  sine  vehementia,
molliter,  ab  imo  sursum  versum  egredi  cogit,
Quemadmodum  etiam  navis  onerariae  maximae  gubernator, -
  ansam  gubernaculi  tenens  38,  qui  olag  a  Græcis
appellatur,  una  manu,  momento  per  centrum  pressionibus -
  ex  ratione  artis  agitans,  versat  eam  amplissimis
et  immanibus  niercis  et  penus  ponderibus  oneratam,
éjusque  vela  quum  sunt  per  altitudinem  mediam  mali
pendentia,  non  potest  habere  navis  celerem  cursum;
quum  autem  in  summo  cacumine  antennae  subductae
sunt;  tunc  vehementiori  progreditur  impetu,  quod  non
proxime  calcem  mali,  quod  est  loco  centri,  sed  in
summo  et  longius  ab  eo  progressa  recipiunt  in  se  vela
ventum:
Itaque  uti  vectis  sub  onere  subjectus,  si  per  medium
premitur,  durior  est,  neque  incumbit  ;  quum  autem
caput  ejus  summum  deducitur,  faciliter  onus  extollit  :
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer