440
VITRUVIUS. LIB. X.
duodenum 26, et epistyliorum capita in medias rotas,
eadem ratione cum cnodacibus et armillis in capitibus.
inclusit. Ita quuin trientes a bubus ducerentur, in armillis -
inclusi cnodaces versabant rotas; epistylia vero
inclusa, uti axes, in rotis 27, eadem ratione qua scapi,
sine mora ad opus pervenerunt. Exemplar autem erit
ejus, quemadmodum in palaestris cylindri exaequant ambulationes. -
Neque hoc potuisset fieri, nisi primum propinquitas -
esset : non enim plus sunt ab lapidicinis ad
fanum quam millia pedum octo : nec ullus est clivus,
sed perpetuus campus.
Nostra vero memoria, quum colossici Apollinis in
fano basis esset a vetustate defracta, et metuentes ne
caderet ea statua et frangeretur, locaverunt ex eisdem
lapidicinis basim excidendam. Conduxit quidam Paconius. -
Hæc autem basis erat longa pedes duodecim, lata
pedes octo, alta pedes sex : quam Paconius, gloria
fretus, non uti Metagenes apportavit 28, sed eadem
ratione alio genere constituit machinam facere.
Rotas enim circiter pedum quindecim fecit, et in his
rotis capita lapidis inclusit; deinde circa lapidem fusos
sextantales, ab rota ad rotam, ad circinum compegit
ita, uti fusus a fuso non distaret peden, nisi unum.
Deinde circa fusos funem involvit, et bubus junctis
funem ducebat; ita quum explicaretur, volvebat rotas,
sed non poterat ad lineam via recta ducere 29, sed exibat
in unam vel alterain partem. Ita necesse erat rursus
retroducere. Sic Paconius ducendo et reducendo pecuniam -
contrivit, ut ad solvendum non esset.