Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VI.
40
pseudourbanis  48  statim  peristylia,  deinde  tunc  atria
habentia  circum  porticus  pavimentatas  spectantes  ad
palæstras  et  ambulationes.
Quoad  potui,  urbanas  rationes  aedificiorum  summatim -
  perscripsi,  ut  proposui  :  nunc  rusticorum  expeditionem, -
  ut  sint  ad  usum  commoda,  quibusque  rationibus
collocare  oporteat  ea,  dicam.
VI.  De  rusticorum  ædificiorum  rationibus.
Primum  de  salubritatibus  49,  uti  in  primo  volumine
de  mœnibus  collocandis  scriptum  est,  regiones  aspiciantur, -
  et  ita  villae  collocentur.  Magnitudines  earum
ad  modum  agri,  copiasque  fructuum  comparentur:
cortes5°  magnitudinesque  earum  ad  pecorum  numerum, -
  atque  quot  juga  boum  opus  fuerit  ibi  versari,  ita
finiantur.  In  corte  culina  quam  calidissimo  loco  designetur, -
  conjuncta  autem  habeat  bubilia51,  quorum  præesepia -
  ad  focum22  et  orientis  cœli  regionem  spectent;  ideo
quod  boves  lumen  et  ignem  spectando  53  horridi  non
fiunt.  Item  agricolae  regionum  periti  non  putant  oportere -
  aliam  regionem  coeli  boves  spectare  nisi  ortum  solis.
Bubilium  autem  debent  esse  latitudines,  nec  minores
pedum  denum,  nec  majores  quindenum  54:  longitudo,
uti  singula  juga,  ne  minus  occupent  pedes  septenos. -
  Balnearia  35  item  conjuncta  sint  culinae  :  ita  enim
lavationi  rustica  ministratio  non  erit  longe.  Torcular
item  proximum  sit  culinae  :  ita  enim  ad  olearios  fructus
commoda  erit  ministratio  :  habeatque  conjunctam  vi¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer