Volltext : Tome second (2)

434
VITRUVIUS.  LIB.  X.
palis  haerentibus,  ampliore  modo  machina  collocabitur.
Trochleæ  et  ductarii  funes,  uti  supra  scriptum  est,
expediuntur.
Sin  autem  colossicotera  amplitudinibus  et  ponderibus
ohera  in  operibus  fuerint,  non  erit  suculae  committendum; -
  sed  quemadmodum  sucula  cheloniis  retinetur
ita  axis  includatur,  habens  in  medio  tympanum  amplum, -
  quod  nonnulli  rotam  appellant,  Graeci  autem
ipevgiv  alii  pgxov  vocitant.
In  his  autem  machinis  trochlea  non  eodem  sed  alio
modo  comparantur:  habent  enim  et  in  imo  et  in  summo
duplices  ordines  orbiculorum  :  ita  funis  ductarius  trajicitur -
  in  inferioris  trochleae  foramen,  uti  aequalia  duo
capita  sint,  funis  quum  erit  extensus;  ibique  secundum
inferiorem  trochleam  resticula  circumdata  et  connexa,
utraque  partes  funis  continentur,  ut  neque  in  dextram.
nèque  in  sinistram  partem  possint  prodire.  Deinde
capita  funis  referuntur  in  summa  trochlea  ab  exteriore
parte,  et  dejiciuntur  circa  orbiculos  imos,  et  redeunt
ad  imum  conjiciunturque  infimae  trochleae  ad  orbiculos
ex  interiore  parte,  et  referuntur  dextra  ac  sinistra  ad
caput  circa  orbiculos  summos.
Trajecta  autem  ab  exteriori  parte  referuntur  dextra
ac  sinistra  tympanum  in  axe,  ibique  ut  hæreant,  colligantur. -
  Tum  autem  cirça  tympanum  involutus  alter
funis  refertur  ad  ergatam  2°,  et  is  circumactum  tympanum -
  et  axein  se  involvendo,  funes  qui  in  axe  religati
sunt,  pariter  se  extendunt,  et  ita  leniter  levant  onera
sine  periculo.  Quod  si  majus  tympanum  collocatum  2
aut  in  medio  aut  in  una  parte  extrema  habuerit  sine
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer