Full text : Tome second (2)

430
VITRUVIUS.  LIB.  X.
Trutinarum  vero  librarumque  ponderibus  examinatio
réperta,  vindicat  ab  iniquitate  justis  moribus  vitam  ;
non  minusque  sunt  innumerabili  modo  rationes  machinationum; -
  de  quibus  non  necesse  videtur  disputare,
quoniam  sunt  ad  manum  quotidianae,  ut  sunt  rotae,
folles  fabrorum  14,  rhedae,  cisia,  torni,  ceteraque  quae
communes  ad  usum  consuetudinibus  habent  opportunitates. -
  Itaque  incipiemus  de  his,  quae  raro  veniunt  ad
manus,  ut  nota  sint,  explicare.
II.  De  machinis  tractoriis.
Primumque  instituemus  de  his,  quæ  ædibus  sacris
ad  operumque  publicorum  perfectionem  necessitate
comparantur,  quae  fiunt  ita.  Tigna  tria  15  ad  onerum
magnitudinem  ratione  expediuntur,  a  capite  fibula  conjuncta -
  et  in  imo  divaricata  eriguntur,  funibus  in  capitibus -
  collocatis  et  circa  dispositis  erecta  retinentur  :
alligatur  in  summo  trochlea  16,  quem  etiam  nonnulli
rechamum  dicunt  '7.  In  trochleam  induntur  orbiculi
duo  per  axiculos  versationes  habentes;  per  orbiculum
summum  trajicitur  ductarius  funis,  deinde  demittitur
et  traducitur  circa  orbiculi  imum  trochleae  inferioris,
refertur  autem  ad  orbiculum  imum  trochleae  superioris,
et  ita  descendit  ad  inferiorem,  et  in  foramine  ejus  religatur; -
  altera  pars  funis  refertur  inter  imas  machinae  partes.
In  quadris  autem  tignorum  posterioribus,  quo  loci
sunt  divarieata,  figuntur  chelonia,  in  quae  conjiciuntur
sucularum  capita,  ut  faciliter  axes  versentur.  Eae  suculae
proxime  capita  habent  foramina  bina  ita  temperata,  ut
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer