426
VITRUVIUS. LIB. X.
1. De machina et ejus ab organo differentia.
Machina est continens 5 ex materia conjunctio maximas -
ad onerum motus habens virtutes. Ea movetur ex
artee circulorum rotundationibus?, quam Graeci ,
zivgiy appellant. Est autem unum genus scansorium?
quod Graece dicitur; alterum spiritale, quod
apud eos ixcv appellatur; tertium tractorium: id
autem Graci ßao vocitant. Scansorium autem est
quum machinae ita fuerunt collocatae, ut ad altitudinem
tignis statutis et transversariis colligatis sine periculo
scandatur ad apparatus spectationem 9 : et spiritale
cum spiritus impulsu, et plagæe vocesque o
exprimuntur 10.
Tractorium vero, quum onera machinis pertrahuntur,
aut ad altitudinem sublata collocantur. Scansoria ratio
non arte, sed audacia gloriatur : ea catenationibus, et
transversariis, et plexis colligationibus, et erismatum
fulturis continetur. Quæ autem spiritus potestate assumit -
ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequitur
effectus. Tractoria autem majores et magnificentia plenas
habet ad utilitatem opportunitates et in agendo cum
prudentia summas virtutes.
Ex his sunt alia qua s, alia qua o
moventur 11. Inter machinas et organa id videtur esse
discrimen, quod machinae pluribus operibus aut vi majore -
coguntur effectus habere, uti balistæe torculariorumque -
prela. Organa autem unius operae prudenti tactu
perficiunt quod propositum est, uti scorpionis 12 seu