VITRUVIUS.
422
LIBER DECIMUS.
PREEFATIO.
NoBILI Græcorum et ampla civitate, Ephesi, lex vetusta -
dicitur a majoribus dura conditione sed jure esse
non iniquo constituta. Nam architectus quum publicum
opus curandum recipit, pollicetur quanto sumptu id sit
futurum ; tradita æstimatione, magistratui bona ejus
obligantur, donec opus sit perfectum : absoluto autem
quum ad dictum impensa respondet, decretis et honoribus -
ornatur. Item si non amplius quam quarta ad aestimationem -
est adjicienda, de publico præstatur, neque
ulla pona tenetur : quum vero amplius quam quarta in
opere consumitur, ex ejus bonis ad perficiendum pecunia -
exigitur.
Utinam dii immortales ' fecissent quod ea lex etiam
populo Romano, non modo publicis, sed etiam privatis
ædificiis esset constituta : namque non sine pœna grassarentur -
imperiti; sed qui summa doctrinarum subtilitate
essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam; -
neque patresfamiliarum inducerentur ad infinitas -
sumptuuin prosusiones, et ut ex bonis ejicerentur;
ipsique architecti ponae timore coacti diligentius modum
impensarum ratiocinantes explicarent , uti patresfamiliarum -
ad id quod præeparavissent, seu paulo amplius