VITRUVIUS. LIB. VI.
38
vestibula, cava aedium, peristylia, quaeque eumdem habere -
possunt usum. Igitur his qui communi sunt fortuna
non necessaria magnifica vestibula 45, nec tablina neque
atria, quod hi aliis officia præstant ambiundo, quae ab
aliis ambiuntur.46.
Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis -
stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecæ -
ceteraque, quæ ad fructus servandos magis quam
ad elegantia decorem possunt esse, ita sunt facienda.
Item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora -
et ab insidiis tuta : forensibus autem et disertis
elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos;
nobilibus vero, qui honores magistratusque gerendo
præstare debent officia civibus, facienda sunt vestibula
regalia, alta atria, et peristylia amplissima, silva,
ambulationesque laxiores, ad decorem majestatis perfectæ -
: præterea bibliotheca, pinacothecæ, basilica
non dissimili modo quam publicorum operum magnificentia -
comparatae, quod in domibus eorum saepius
et publica consilia et privata judicia arbitriaque conficiuntur -
47
Ergo si his rationibus ad singulorum generum personas, -
uti in libro primo de decore est scriptum, ita
disposita erunt aedificia, non erit quod reprehendatur:
habebunt enim ad omnes res commodas et emendatas
explicationes. Earum autem rerum non solum erunt in
urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam
quod in urbe atria proxima januis solent esse, ruri vero