VITRUVIUS. LIB. VI.
34
Fiunt autem etiam non Italicæe consuetudinis deci,
quos Graci Kugzyvods appellant 38. Hi collocantur spectantes -
ad septentrionem, et maxime viridia prospicientes, -
valvasque habent in medio. Ipsi autem sunt ita
longi et lati, uti duo triclinia, cum circuitionibus s9
inter se spectantia, possint esse collocata, habentque
dextra ac sinistra lumina fenestrarum valvatate, uti
viridia de lectis 4t per spatia fenestrarum prospiciantur.
Altitudines eorum 42 dimidia latitudinis addita constituuntur. -
In his ædificiorum generibus omnes sunt faciendae
earum symmetriarum rationes, quae sine impeditione
loci fieri poterunt : luminaque parietum altitudinibus,
si non obscurabuntur, faciliter erunt explicata : sin autem -
impedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tum
opus erit ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones -
aut adjectiones fiant, uti non dissimiles veris syimetriis -
perficiantur venustates.
IV. Ad quas coeli regiones quaeque aedificiorum genera spectare debeant,
ut usui et salubritati sint idonea.
Nunc ex plicabimus quibus proprietatibus genera aedificiorum -
ad usum et coeli regiones apte debeant spectare.
Hiberna triclinia et balnearia uti occidentem hibernum
spectent 43, ideo quod vespertino lumine opus est uti;
præterea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, -
calorem remittens, efficit vespertino tempore
regionem tepidiorem. Cubicula et bibliothecae ad orientem -
spectare debent : usus enim matutinum postulat
lumen ; item in bibliothecis libri non putrescent. Nam