Full text : Tome second (2)

368
VITRUVIUS.  LIB.  IX.
Majoris  autem  tympani  labrum  æquis  intervallis
CCCLxV  puncta  habeat  signata;  minor  vero  orbiculus  in
extrema  circinatione  fixam  habeat  lingulam,  cujus  cacumen -
  dirigat  ad  punctorum  regiones  :  inque  eo  orbiculo -
  temperatum  sit  foramen  116
quia  in  tympanum
aqua  influit  per  id,  et  servat  administrationem.  Quum
autem  in  majoris  tympani  labro  fuerint  signorum  coelestium -
  deformationes,  id  autem  sit  immotum,  et  in  summo
habeat  deformatum  Cancri  signum,  ad  perpendiculum
ejus  in  imo  Capricorni,  ad  dextram  spectantis  Libræe
ad  sinistram  Arietis.  Signa  quoque  cetera  inter  eorum
spatia  designata  sint,  uti  in  cœlo  videntur.
Igitur  quum  sol  fuerit  in  Capricorno,  orbiculi  lingula
in  majoris  tympani  parte  Capricorni,  quotidie  singula
puncta  tangens,  ad  perpendiculum  habens  aquae  currentis -
  vehemens  pondus,  celeriter  per  orbiculi  foramen
id  extrudit  ad  vas,  tum  excipiens  eam  (quoniam  brevi
spatio  impletur),  corripit  et  contrahit  dierum  minora
spatia  et  horarum.  Quum  autem  quotidiana  versatione
minoris  tympani  lingula  ingreditur  in  Aquario,  tum  descendit -
  foramen  a  perpendiculo,  et  aquæe  minus  vehementi -
  cursu  cogitur  tardius  emittere  salientem.  Ita  quo
minus  celeri  cursu  vas  excipit  aquam,  dilatat  horarum
spatia.
Aquarii  vero  Pisciumque  punctis,  uti  gradibus  scandens, -
  orbiculi  foramen  in  Ariete  tangendo  octavam  partem, -
  aquae  temperate  salienti  præestat  aquinoctiales  horas.
Ab  Ariete  per  Tauri  et  Geminorum  spatia  ad  summa
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer