Volltext : Tome second (2)

366
VITRUVIUS.  LIB.  IX.
axis  versatilis  est  inclusus,  inque  eo  axi  ænea  mollis
catena  est  involuta,  ex  qua  pendet  ex  una  parte  phellos
sive  tympanum,  quod  ab  aqua  sublevatur,  ex  altera
aequo  pondere  phelli  sacoma  saburrale.
Ita  quantum  ab  aqua  phellos  sublevatur,  tantum  saburræ -
  pondus  infra  deducens  versat  axem,  axis  autem
tympanum;  cujus  tympani  versatio,  alias  efficit  uti  major -
  pars  circuli  signiferi  114,  alias  minor  in  versationibus.
suis  temporibus  designet  horarum  proprietates.  Namque -
  in  singulis  signis  sui  cujusque  mensis  dierum  numeri
cava  sunt  perfecta,  cujus  bulla,  quæe  solis  imaginem
horologiis  tenere  videtur,  significat  horarum  spatia:  ea
translata  ex  terebratione  in  terebrationem  mensis  vertentis -
  perficit  cursum  suum.
Itaque  quemadmodum  sol  per  siderum  spatia  vadens,
dilatat  contrahitque  dies  et  horas,  sic  bulla  in  horologiis -
  ingrediens  per  puncta  contra  centri  tympani  versationem, -
  quotidie  quum  transfertur,  aliis  temporibus  per
latiora,  alis  per  angustiora  spatia,  menstruis  finitionibus -
  imagines  efficit  horarum  et  dierum.  De  administratione -
  autem  aquae,  quemadmodum  se  temperet  ad  rationem, -
  sic  erit  faciendum.
Post  frontem  horologii,  intra  collocetur  castellum
in  idque  per  fistulam  saliat  aqua,  et  in  imo  habeat  cavum. -
  Ad  id  autem  affixum  sit  ex  are  tympanum  115  habens -
  foramen,  per  quod  ex  castello  in  id  aqua  influat.
in  eo  autem  minus  tympanum  includatur  cardinibus  ex
torno,  masculo  et  femina  inter  se  coartatis,  ita  uti
minus  tympanum,  quemadmodum  epistomium,  in  majore -
  circumagendo  arte  leniterque  versetur.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer