364
VITRUVIUS. LIB. IX.
significat in diem totum ; quarum brevitates aut crescentias -
cuneorum adjectus aut exemptus in singulis diebus -
et mensibus perficere cogit. Præclusiones aquarum,
ad temperandum, ita sunt constitutæ. Metæ fiunt
dua 108 una solida, altera cava, ex torno ita perfectæe,
ut alia in aliam inire convenireque possit, et eadem
regula 109 laxatio earum aut coartatio efficiat aut vehementem, -
aut lenem in ea vasa aquae influentem cursum,
Ita his rationibus et machinatione ex aqua componuntur -
horologiorum ad hibernum usum 11° collocationes,
Sin autem cuneorum adjectionibus et detractionibus
correptiones dierum aut crescentiæe non probabuntur
quod cunei sæpissime vitia faciunt, sic erit explicandum. -
In columella horæe ex analemmatis transverse
describantur ri menstruaeque lineae in columella signenfur; -
eaque columella versatilis perficiatur, uti ad sigillum -
virgulamque (qua virgula egrediens sigillum ostendit
horas), columna versando continenter, suas cuique
mensi brevitates et crescentias faciat horarum.
Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae anaphorica -
112 dicuntur, perficiunturque rationibus his.
Horæ disponuntur ex virgulis æneis, ex analemmatos
descriptione 113, ab centro dispositæe in fronte : in ea
circuli sunt circumdati, menstrua spatia finientes. Post
has virgulas tympanum collocatur, in quo descriptus et
dépictus est mundus signiferque circulus, descriptioque
duodecim coelestium signorum sit figurata, cujus e centro
deformatur cujuslibet signi spatium, unum majus, alterum -
minus. Posteriori autem parti tympano medio