VITRUVIUS. LIB. IX.
360
VIII. De horologiorum inventione 36, de horologiis ex aqua, et de horologiis
hibernis vel anaphoricis.
Hemicyclium excavatum ex quadrato ad enclimaque
succisum 97 Berosus Chaldæus dicitur invenisse; scaphen -
sive hemisphærium 98 Aristarchus Samius : idem
etiam discum in planitia99 : arachnen 1°° Eudoxus astrologus; -
nonnulli dicunt Apollonium. Plinthium sive
lacunar °, quod etiam in circo Flaminio est positum
Scopinas Syracusius; po oa 1°2 Parmenion:
o Theodosius et Andreas: Patrocles pelecinon -
103 , Dionysiodorus conum, Apollonius pharetram -
104 : aliaque genera, et qui supra scripti sunt, et
alii plures inventa reliquerunt, uti gonarchen, engonatum, -
antiboræum °5. Item ex his generibus viatoria
pensilia uti fierent, plures scripta reliquerunt : ex quorum -
libris, si quis velit, subjectiones invenire poterit
dummodo sciat analemmatos descriptiones.
Item sunt ex aqua conquisitæe ab eisdem scriptoribus
horologiorum rationes, primumque a Ctesibio Alexandrino, -
qui etiam spiritus naturales pneumaticasque res
invenit. Sed uti fuerint ea exquisita, dignum studiosis
est agnoscere. Ctesibius enim fuerat Alexandriæ natus
patre tonsore : is ingenio et industria magna præter reliquos -
excellens, dictus est artificiosis rebus se delectare.
Namque quum voluisset in taberna sui patris speculum
ita pendere, ut , quum duceretur sursumque réduceretur, -
linea latens pondus deduceret, ita collocavit
machinationem.