VITRUVIUS. LIB. IX.
354
videantur divina mente tempestatum significatus post
futuros, ante pronuntiare88 : quas ob res hæec eorum
curis studiisque sunt concedenda.
VII. Docetur analemmatos deformatio.
Nobis autem ab his separandæ sunt horologiorum
rationes, et explicanda menstruae dierum brevitates
itemque depalationes 89. Namque sol æquinoctiali tempore -
Ariete Libraque versando quas ex gnomone partes
habet novem, eas umbrae facit octo in declinatione
cœli 9° quæ est Romæe. Itemque Athenis quam magnæe
sunt gnomonis partes quatuor, umbræ sunt tres; ad
septem Rhodo quinque; at Tarenti novem ad undecim;
Alexandriæ tres ad quinque; ceterisque omnibus locis
aliae alio modo umbrae gnomonum aequinoctiales ab natura -
rerum inveniuntur disparatae.
Ita in quibuscumque locis horologia erunt describenda -
9*, eo loci sumenda est æquinoctialis umbra : et
si erunt, quemadmodum Roma, gnomonis partes novem, -
umbræ octona, describatur linea in planitia, et
ex media po opbâg erigatur, uti sit ad normam, quae
dicitur gnomon; et a linea, qua erit planitiae, in linea
gnomonis circino novem spatia dimetiantur, et quo loco
nonæ partis signum fuerit, centrum constituatur, ubi
erit littera A : et diducto circino ab eo centro ad lineam
planitiæ, ubi erit littera B, circinatio circuli describatur, -
qua dicitur meridiana.
Deinde ex novem partibus, quae sunt a planitia ad
gnomonis centrum, octo sumantur et signentur in linea,