VITRUVIUS. LIB. IX.
352
dispositione, ut sit , perfectus docui : namque ex ea
mundi versatione, et contrario solis per signa cursu,
gnomonumque aquinoctialibus umbris, analemmatorum -
inveniuntur descriptiones.
Cetera ex astrologia, quos effectus habeant signa
duodecim, stellae quinque, sol, luna, ad humanae vita
rationem, Chaldæorum ratiocinationibus 84 est concedendum -
quod propria est eorum genethliologiae ratio -
85, uti possint antefacta et futura ex ratiocinationibus -
astrorum explicare. Eorum autem inventiones
quas scriptis reliquerunt, qua solertia, quibusque acuminibus -
et quam magni fuerint qui ab ipsa natione
Chaldæorum profluxerunt, ostendunt; primusque Berosus -
in insula et civitate Co consedit, ibique aperuit
disciplinam; postea studens Antipater itemque Achinapolus, -
qui etiam non e nascentia sed ex conceptione
genethliologiæ rationes explicatas reliquit.
De naturalibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras -
Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenophanes
Colophonius, Democritus Abderites, rationes quibus
natura rerum gubernaretur, quemadmodum quosque
effectus habeant, excogitatas reliquerunt. Quorum inventa -
sequuti siderum ortus et occasus tempestatumque
significatus Eudoxus, Euchæmon, Callippus, Meto,
Philippus, Hipparchus, Aratus 36 ceterique ex astrologia
invenerunt, et eas parapegmatorum disciplinas 87 posteris -
explicatas reliquerunt. Quorum scientia sunt hominibus -
suspiciendæ, quod tanta cura fuerunt, ut etiam