Full text : Tome second (2)

350
VITRUVIUS.  LIB.  IX.
Apud  vero  ejus  basim  Lepus  quem  Canis  parvo  intervallo -
  insequitur  ?9.  Arieti  et  Piscibus  Cetus  est  subjectus,
a  cujus  crista  ordinate  utrisque  Piscibus  disposita  est
tenuis  fusio  stellarum,  qua  Græce  vocitatur    80  :
magnoque  intervallo  introrsus  pressus  nodus  Piscium  81
attingit  summam  Ceti  cristam.  Eridani  per  speciem  82
stellarum  flumen  profluit,  initium  fontis  capiens  a  læevo
pede  Orionis  ;  qua  vero  ab  Aquario  fundi  memoratur
aqua,  profluit  inter  Piscis  austrini  caput  et  caudam
Ceti.
Quae  figurata  formataque  sunt  siderum  in  mundo  simulacra, -
  natura  divinaque  mente  designata,  ut  Democrito -
  physico  placuit,  exposui  ;  sed  ea  tantum,  quorum
ortus  et  occasus  possumus  animadvertere  et  oculis  contueri. -
  Namque  uti  Septentriones  circum  axis  cardinem
versantes  non  occidunt,  neque  sub  térram  subeunt;  sic
et  circa  meridianum  cardinem,  qui  est  propter  inclinationem -
  mundi  subjectus  terrae,  sidera  versabunda  latentiaque -
  non  habent  egressus  orientes  supra  terram.  Itaque -
  eorum  figurationes  propter  obstantiam  terrae  non
sunt  notæ.  Hujus  autem  rei  index  est  stella  Canopi  83
qua  his  regionibus  est  ignota;  renuntiant  autem  negotiatores, -
  qui  ad  extremas  Ægypti  regiones  proximasque
ultimis  finibus  terrae  terminationes  fuerunt.
.  De  astrologia  ad  divinationes  genethliacas  et  tempestatum  translata.
De  mundi  circa  terram  pervolitantia,  duodecimque
signorum,  et  septentrionali  meridianaque  parte  siderum
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer