Volltext : Tome second (2)

348
VITRUVIUS.  LIB.  IX.
Quæ  sunt  ad  dextram  orientis  inter  zonam  signorum
et  septentrionum  sidera  in  cœlo  disposita  dixi  :  nunc
explicabo  quae  ad  sinistram  orientis  meridianisque  par
tibus  ab  natura  sunt  distributa.
V.  De  sideribus  ad  sinistram  orientis  inter  zonam  signorum  et  meridiem.
Primum  sub  Capricorno  subjectus  Piscis  austrinus
caudam  prospiciens  Ceti  69  :  ab  eo  ad  Sagittarium  locus
est  inanis  ?°.  Thuribulum  7  sub  Scorpionis  aculeo.  Centauri -
  priores  partes  proximæ  sunt  Libræ  et  Scorpioni  :
tenet  in  manibus  simulacrum  id  72,  quod  Bestiam  astrorum -
  periti  nominaverunt  73.  At  Virginem  et  Leonem  et
Cancrum  Anguis,  porrigens  agmen  stellarum,  intortus
succingit,  regione  Cancri  erigens  rostrum,  ad  Leonem
nedioque  corpore  sustinens  Craterem,  ad  manumque
Virginis  caudam  subjiciens,  in  qua  inest  Corvus.  Quae
autem  sunt  supra  scapulas  74  peræque  sunt  lucentia.
Ad  Anguis  inferius  ventris  sub  caudam  subjectus  est
Centaurus  :  juxta  Craterem  et  Leonem  Navis  est  quae
nominatur  Argo  75,  cujus  prora  obscuratur;  sed  malus -
  et  qua  sunt  circa  gubernacula  eminentia  videntur;
ipsaque  navicula  et  puppis  per  summam  caudam  Cani
jungitur76.  Geminos  autem  minusculus  Canis  séquitur -
  ?7  contra  Anguis  caput  ,  major  item  sequitur  minorem -
  78.  Orion  vero  transversus  est  subjectus,  pressus
ungula  Tauri;  manu  lava  tenens  clypeum,  clavam  altera -
  ad  Geminos  tollens.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer