346
VITRUVIUS. LiB. IX.
calcans mediam frontem Scorpionis. Ad dextram parten
Ophiuchi capitis non longe positun est caput ejus qui
dicitur Nixus in genibus : eorum autem faciliores
sunt capitum vertices ad cognoscendum, quod non
obscuris stellis sunt conformati.
Pes Ingeniculati ad id fulcitur capitis tempus Ser
pentis, qui est inter Arctos, qui Septentriones dicuntur.
implicatus. Parve per Equi os flectitur Delphinus 64.
Contra Volucris rostrum est proposita Lyra. Inter
humeros Custodis et Geniculati Corona est ordinata. In
septentrionali vero circulo, duæ positæ sunt Arcti
scapularum dorsis inter se compositæ et pectoribus
aversa, e quibus minor kuooa, major Eizy a
Graecis appellatur, earumque capita inter se dispicientia
sunt constituta; cauda capitibus earum adversae contrariaeque -
dispositae figurantur: utrarumque enim supe
rando eminent in summo.
Per caudas earum esse dicitur item Serpens ex porrecta;
eaque stella, quae dicitur polus, elucet contra caput
majoris Septentrionis 65 : namque pars Draconis qua
est proxime, circum caput ejus involvitur, una vero
circum Cynosuræ caput injecta est flexu, porrectaque
proxime ejus pedes : hic autem intorta replicataque se
attollens reflectitur a capite minoris ad majorem Avem
contra rostrum et capitis tempus dextrum 66. Item supra
caudain minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum
cacumen, facientes stellae sunt trigonum, paribus lateribus -
67 insuper Arietis signum. Septentrionis autem
minoris et Cephei simulacri complures sunt stella
confusæ