VITRUVIUS. LIB. IX.
342
magnitudinem et circinationis, reditque in Geminorum
æqualem cursum. Tunc vero a Leone transiens in Virginem, -
progrediensque ad sinum vestis ejus, contrahit
circinationem et æquat eam, quam Taurus habet, cursus -
rationem. E Virgine autem progrediens per sinum,
qui sinus Libræ partes habet primas, in Librae parte
octava perficit æquinoctium autumnale; qui cursus
æquat eam circinationem, qua fuerat in Arietis signo.
Scorpionem autem quum sol ingressus fuerit, occidentibus -
Vergiliis, minuit progrediens ad meridianas partes
longitudines dierum. E Scorpione quum percurrendo
init in Sagittarium ad femina ejus, contractiorem
diurnum pervolat cursum. Quum auteni incipit a feminibus -
Sagittarii, qua pars est attributa Capricorno
ad partem octavam, brevissimum coli percurrit spatium. -
Ex eo a brevitate diurna, bruma 32 ac dies brumales -
appellantur. E Capricorno autem transiens in
Aquarium adauget et exæquat Sagittarii longitudine
diei spatium. Ab Aquario quum ingressus est in Pisces
favonio flante, Scorponis comparat aequalem cursum.
Ita sol ea signa pervagando certis temporibus, auget
aut minuit dierum et horarum spatia. Nunc de ceteris
sideribus qua sunt dextra ac sinistra zonam signorum
meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita
figurataque dicam.
IV. De sidéribus ad dextram orientis inter zonam signorum
et septentrionem.
Ne Sepentrio, que Graci nominant'Ao 33