VITRUVIUS. LIB. IX.
338
sam habere ad térram. Inter solem vero et lunam
quum distet totum mundi spatium, et lunae orientis
orbem sol retrospiciens quum transit ad occidentem,
eam, quod longius absit, a radiis remissam, quarta
decima die plena rota totius orbis mittere splendorem
reliquosque dies decrescentia quotidiana ad perfectio¬
tionem lunaris mensis, versationibus et cursu, a sole
revocationibus subire sub rotam radiosque ejus, et
menstruas dierum efficere rationes.
Uti autem Aristarchus, Samius mathématicus, vi¬
gore magno rationes varietatis disciplinis de eadem
reliquit, exponam. Non enim latet lunam suum pro¬
priumque non habere lumen 43, sed esse uti speculum,
et a solis impetu recipere splendorem. Namque luna
de septem astris circulum proximum terrae in cursibus
minimum pervagatur. Itaque quot mensibus sub rotam
solis radiosque uno die, antequam præterit, latens
obscuratur, et ejus quæ ad solem pars spectat, ea tan¬
tum est illuminata; et quoniam est cum sole, nova
vocatur; postero autem die, quo numeratur secunda,
præteriens a sole, visitationem facit tenuem extrema
rotundationis. Quum triduum recessit a sole, crescit et
plus illuminatur: quotidie vero discedens quum per¬
venit ad diem septimum, distans a sole occidente cir¬
citer medias coeli regiones, dimidia lucet.
Quarto autem decimo die quum in diametro spatio