Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  IX.
336
transeant  ex  signis  in  signa,  et  circuitum  eorum,  uti  a
præceptoribus  accepi  ,  exposui  :  nunc  de  crescenti
lumine  lunae  deminutioneque,  uti  traditum  est  nobis  a
majoribus,  dicam,
II.  De  luna  lumine  crescenti  et  deminutione.
Berosus,  qui  a  Chaldæorum  civitate  seu  natione
progressus  in  Asiam  etiam  disciplinam  Chaldaicam  patefecit, -
  ita  est  professus,  pilam  esse  ex  dimidia  parte  candentem, -
  reliqua  habere  cœruleo  colore.  Quum  autein
cursum  itineris  sui  peragens  subiret  sub  orbem  solis,
tunc  eam  radiis  et  impetu  caloris  corripi  convertique
candentem,  propter  ejus  proprietatem  luminis,  ad
lumen  :  quum  autem  ea  evocata  ad  solis  orbem  superiora -
  spectet,  tunc  inferiorem  partem  ejus,  quod  candens -
  non  sit,  propter  aeris  similitudinem  obscuram
videri  :  quum  ad  perpendiculum  exstet  ad  ejus  radios  42
totum  lumen  ad  superiorem  speciem  retineri,  et  tunc
eam  vocari  primam.
Quum  præteriens  vadat  ad  orientis  cœli  partes,  relaxari -
  ab  impetu  solis,  extremamque  ejus  partem  candentia -
  oppido  quam  tenui  linea  ad  terram  mittere
splendorem;  et  ita  ex  eo  eam  secundam  vocari.  Quotidiana -
  autem  versationis  remissione,  tertiam,  quartam
in  dies  numerari  :  septimo  die,  sol  quum  sit  ad  occidentem, -
  luna  autem  inter  orientem  et  occidentem  medias -
  cœli  teneat  regiones,  quod  dimidia  parte  cœli
spatio  distet  a  sole,  item  dimidiam  candentiæ  conver¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer