334
VITRUVIUS. LIB. IX.
cinationem, celerius percurrere videntur, quod quae
cumque earum minorem circinationem peragens, saepius
subiens præterit superiorem.
Quemadmodum si in rota, qua figuli utuntur, impositæ -
fuerint septem formicae, canalesque totidem in rota
facti sint circum centrum in imo accrescentes ad extremum, -
in quibus hae cogantur circinationem facere,
verseturque rota in alteram partem, necesse erit eas
contra rota versationem nihilominus adversa itinera
perficère, et qua proximum centrum habuerit celerius
pervagari, quaque extremum orbem rotae peraget,
etiainsi aque celeriter ambulet, propter magnitudinem
circinationis, multo tardius perficere cursum : similiter
astra nitentia contra mundi cursum, suis itineribus perficiunt -
circuitum, sed cœli versatione redundationibus
referuntur quotidiana temporis circulatione.
Esse autem alias stellas temperatas, alias ferventes,
etiainque frigidas, haec esse causa videtur, quod omnis
ignis in superiora loca habet scandentem flammam,
Ergo sol æthera, qui est supra se, radiis exurens efficit
candentem, in quibus locis habet cursum Martis stella:
itaque fervens ab ardore solis efficitur. Saturni autem,
quod est proxima extremo mundo, tangitque congelatas
cœli regiones, vehementer est frigida. Ex eo Jovis
quum inter utriusque circuitiones habeat cursum, a
refrigeratione caloreque eorum medio, convenientes
temperatissimosque habere videtur effectus.
De zona duodecim signorum 41 et septem astrorum
contrario opere ac cursu, quibus rationibus et numeris