VITRUVIUS. LIB. IX.
332
etiam fructus ex terra surgentes in altitudinem per calo¬
rem videmus, non minus aquae vapores a fontibus ad
nubes per arcus excitari 38 : eadem ratione solis impetus
vehemens, radiis trigoni forma porrectis, insequentes
stellas ad se perducit, et antecurrentes, veluti refre¬
nando retinendoque, non patitur progredi, sed ad se
cogit régredi et in alterius trigoni signum esse.
Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se signo
potius quam secundo aut tertio, qua sunt propiora,
faciat in his fervoribus retentiones? Ergo quemadmodum
id fieri videatur, exponam. Ejus radii in mundo, uti
trigoni paribus lateribus forma, lineationibus exten¬
duntur : id autem nec plus nec minus est ad quintum
ab eo signo 39. Igitur si radii per omnem mundum fusi
circinationibus vagarentur, neque extentionibus porrecti
ad trigoni formam linearentur, propiora flagrarent. Id
autem etiam Euripides Græcorum poeta animadvertisse
videtur : ait enim, qua longius a sole essent, hæec vehe¬
mentius ardere 4°, propiora vero eum temperata haberé.
Itaque scribit in fabula Phaethonté sic :
Kaist ra , 'ar t.
Si ergo res et ratio et testimonium poetæ veteris id
ostendit, non puto aliter oportere judicari, nisi quem¬
admodum de ea re supra scriptum habemus. Jovis
autem inter Martis et Saturni circinationem currens
majorem quam Mars, minorem quam Saturnus, per¬
volat cursum. Item reliquæ stellæ, quo majore absunt
spatio ab extremo cœlo proximamque habent terræ cir¬