Full text : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  IX.
322
Accii  autem  carminibus  qui  studiose  delectantur,  non
modo  verborum  virtutes,  sed  etiam  figuram  ejus  videntur -
  secum  habere  præesentem.
Item  plures,  post  nostram  memoriam  nascentes
cum  Lucretio  videbuntur  velut  coram  de  rerum  natura
disputare,  de  arte  vero  rhetorica  cum  Cicerone;  multi
posterorum  cum  Varrone  conferent  sermonem  de  lingua -
  Latina:  non  minus  etiam  plures  philologi  cum  Graecorum -
  sapientibus  m  ulta  deliberantes,  secretos  cum  his
videbuntur  habere  sermones  :  et  ad  summam  sapientium
scriptorum  sententiæe,  corporibus  absentibus,  vetustate
florentes  quum  insunt  inter  consilia  et  disputationes,  majores -
  habent,  quam  praesentium  sunt,  auctoritates,  omnes.
Itaque,  Cæsar,  his  auctoribus  fretus,  sensibus  eorum
adhibitis  et  consiliis,  ea  volumina  conscripsi  :  et  prioribus -
  septem  de  ædificiis  14,  octavo  de  aquis;  in  hoc  de
gnomonicis  rationibus,  quemadmodum  de  radiis  solis  in
mundo  sunt  per  umbras  gnomonis  inventae,  quibusque
rationibus  dilatentur  aut  contrahantur,  explicabo.
.  De  zona  duodecim  signorum  ets
em  astrorum  contrario  cursu.
Ea  autem  sunt  divina  mente  comparata,  habentque
admirationem  magnam  considerantibus,  quod  umbra
gnomonis  aequinoctialis  alia  magnitudine  est  Athenis,
alia  Alexandria,  alia  Roniæ,  non  eadem  Placentia  15
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer