312
VITRUVIUS. LIB. IX.
fructus : e quibus qui a teneris ætatibus doctrinarum
abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus,
instituuntque civitatibus humanitatis mores, aequa jura,
leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis. -
Quum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia
privatim publiceque fuerint hominibus praeparata, non
solum arbitror palmas et coronas his tribui oportere
sed etiam decerni triumphos, et inter deorum sedes
eos dedicandos judicari. Eorum autem cogitata utiliter
hominibus ad vitam explicandam, e pluribus singula
paucorum uti exempla ponam; qua recognoscentes,
necessario his tribui honores oportere homines confitebuntur. -
Et primum Platonis e multis ratiocinationibus utilissimis -
unam, quemadmodum ab eo explicata sit, ponam.
Locus aut ager paribus lateribus si erit quadratus, eumque -
oportuerit duplicare, quod opus fuerit genere numeri, -
quod multiplicationibus non invenitur, ex descriptionibus -
linearum emendatis reperitur. Est autem ejus
rei hæec demonstratio. Quadratus locus 3, qui erit longus
et latus pedes denos, efficit areae pedes centum. Si ergo
opus fuerit eum duplicare, et pedes ducentos item ex
paribus lateribus facere, quaerendum erit, quam magnum
latus ejus quadrati fiat, ut ex eo ducenti pedes duplicationibus -
area respondeant. Id autem numero nemo
potest invenire : namque si xIV constituentur, erunt
multiplicati pedes CXCVI; si xV, pedes CCXXV.