VITRUVIUS.
310
LIBER NONUS.
PREEFATIO.
NoBILIBUS athletis' qui Olympia, Pythia, Isthmia,
Nemea vicissent, Græcorum majores ita magnos honores
constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum
palma et corona ferant laudes, sed etiam quum revertantur -
in suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis -
in moenia et in patrias invehantur, e reque publica -
perpetua vita constitutis vectigalibus fruantur.
Quum ergo id animadvertam, admiror quid ita non
scriptoribus ? iidem honores etiamque majores sint tributi, -
qui infinitas utilitates aevo perpetuo omnibus gentibus -
praestant. Id enim magis erat institui dignum; quod
athletæ sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora;
scriptores non solum suos sensus perficiunt, sed etiam
omnium animos exacuendo libris ad discendum praeparant -
præcepta.
Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit invictus, prodest -
hominibus? aut ceteri qui eo genere fuerunt victores? -
nisi quod dum vixerunt ipsi, inter suos cives habuerunt -
nobilitâtem. Pythagoræ vero præcepta, Democriti,
Platonis, Aristotelis, ceterorumque sapientium quotidiana, -
perpetuis industriis culta, non solum suis civibus,
sed etiam omnibus gentibus, recentes et floridos edunt